monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 1, 1
Superiore libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam. Tantus enim splendor honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.